Latin
Book 9, Letter 12
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.12
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PERPETUO. Vo…va domus meae functio tua adjumenta deposcit. Proxime enim, si optata nostra favor divinitatis adjuverit, filius meus praeturae editione fungetur, cui equorum curulium paranda nobilitas est. Si quid igitur apud te valet amicorum absentium cura, quaeso ut ex omnibus gregibus, quibus pollet Hispania, lectissimos genere et velocitate praestantes diligenter edecimes, quos amici mei in rem missi justa pretii definitione mercentur. Stabit apud me jugiter beneficii tui gratia, si huic negotio studium, quod religio mutua promittit, impenderis. Vale.