Latin
Book 9, Letter 112
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.112
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Cum jam Decembrium cal. tempus appeteret, redditae sunt mihi litterae, quae annalem trabeam meruisse loquerentur. Credas velim multo ex ea re gaudio mentis meae habitum splenduisse. Primo, quod ita natura comparatum est, ut omnes sibi delatum decus judicent, quod dignus acceperit. Dehinc, quia honor, jam pridem togae, et ordini rarus nimisque difficilis, tandem summatem civilium partium virum respicit. Postremum, quod amicitias nostras necdum aliis officiis inchoatas prompta evocatione junxisti. Videsne quam probabiles laetitiae meae causae sint? Sed vereor ne his parum credas, cum accitus excusem, quamvis justa ratio sapientem non possit offendere. Quo enim pacto ad prima fascium tuorum vocatus auspicia, paucis diebus Galliarum longinqua penetrarem? Exime itineris apparatum, cogita hiemis impedimentum, derectum cursus publici, et brumalis lucis angustias. Nonne mihi ante cal. Jan. futurus erat irritus labor, aut post inverecundior adventus? Haec, oro te, aequo animo pronuntia, et amicitiae nostrae bonus auctor esse dignare. Eo animo interpretare, quae jure astruo quo rogasti: nec propositum tuum deseras. Solus enim benigne creditur advocasse, qui excusatione non laeditur. Vale.