Latin
Book 9, Letter 113
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.113
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Multa me gratia nexuisti, et cum prioribus officiis tuis adhuc solvendo non sim, denuo aliud posco quod debeam. Consul amplissimus auspiciis honoris sui interesse me praecepit, cujus litteris tua quoque accessit oratio. Haec ut venturo honesta est, ita excusanti vehementer onerosa. Sed tua aequitas verecundiam meam veri facilitate relevabit. Ille ut sit placatus annitere, cui me tristis de fratre casus excusat. Nam turpe atque impetibile est, attonito animo et fronte moesta laetos adire conventus. Quid fortunam deceat, agnosco, cum qua nimis contumaciter agit, qui accepto vulnere statim miser esse dissimulat. Si justa, si necessaria, si vera praetendimus; facito, oro te, tam prompta venia ignoscat absentiae meae quam bona affectio …ut pergerem postulavit. Vale.