Latin
Book 9, Letter 117
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.117
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . . . Exprobraveras mihi ante hac feras, quibus non est usa quaestura filii mei. Mordebar commemoratione i…riti beneficii, de quo arguere amicum nec compotem gratiae debuisses. Tu vero etiam pretia, ut vir excellentissimus communis frater Brotadius allegat, nec speratae, nec traditae rei postulas. Magis juvat me, si credis, a verecundia ad pecuniam lata conventio. Minus enim grave est debitorem, quam ingratum videri. Est igitur optio tua, ursos, quos intempestate dicis amissos naufragio, taxare. Habes in manu, quanto aestimare mihi debeas inefficacis voti benignitatem. Tantum maneat amicitia nostra, nihilque fortunae in eam liceat. Summam pon… dispendio: non subducam pecuniam meam navis tuae casibus, Vale.