Latin
Book 9, Letter 118
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.118
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . . . Hospitem tuum Faustinum Senatus amplissimus in societatem recepit, tanta apud nos testimonii tui antiquitas est, ut differri quae velis instar injuriae sit. Tibi igitur acceptum ferat studium totius ordinis. Nam ut beneficio sacro debet dignitatis impetrationem, ita tuo decreti nostri celeritatem. Vale.