Latin
Book 9, Letter 123
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.123
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . . Plurimum voluptatis ex litteris tuis ante capiebam; nunc lacrymabili conquestione mentem legentis infuscas. Ubi illa sententia, quae te et naturae bono et veterum lectione contra omnia fortunae tela firmavit? Dignam viro assume patientiam, et quae mutari nequeunt, desiste lugere. Leviora tibi cuncta post improbum generum debent videri. Cur autem torpori atque otio vaces, et patrimonii negligens, feriatum pascas dolorem? Curae sint reliquiae rerum tuarum, quas facinorosus invasor exhaustas, et laceras reliquit; ne in his reipublicae necessitatibus recuperata sustentare non possis, quae prius omissa contempseras. Vale.