Latin
Book 9, Letter 124
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.124
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . . Coactum te licet fatearis ut scriberes, ego tamen non minus acceptum tibi refero, quod me styli honore dignatus es, quam si hoc sponte fecisses. Sed videris, qui fuerit auctor tanti muneris. Mihi ex illis litteris non honos tantum gaudii, sed fructus evenit. Didici enim commeatu annonario convalescere urbis securitatem. Faustum etiam intellexi, cum primum causam vestram cognosceret, aequum se judicem praestitisse, et allatis in medium allegationibus tuis, codicum constitisse rationem. Nam caetera, quae post secula significas, ipso invito opinor extorta, et sperare debemus, talem fore in reliquis disceptatorem, qualem tibi ostendit prima cognitio. Ego tamen ad incitamentum justitiae, quam meritis tuis arbitror deferendam, familiares litteras misi, quas, si ratio poposcerit, in manus ejus facies pervenire. Aliud enim salubritatis genus conditio temporis non permittit adhiberi. Volo autem scias (et sponte pro amicitia nostra debes advertere) curam pro te meam non desiderare monitorem, sed non posse amplius fieri quam ut tibi animum disceptatoris petitio nostra conciliet. Vale.