Latin
Book 9, Letter 126
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.126
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . . Spem mihi adventus tui longo tempore pollicebar. Tu vero etiam nunc de me scriptorum vices postulas, et diuturnam quodam modo minaris absentiam. Nam quid sibi vult mutui solatii flagitatio, si reditus jam paratur? Si quid igitur apud te consiliis meis loci est, suadeo urbem revisas, ad quam te et amor civicus evocat, et cura quaestoria: cujus apparatus etiamsi copias divitis habet, tamen requirit diligentiam Candidati. Vale.