Latin
Book 9, Letter 127
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.127
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . . . Animum quem nobis rependis, agnovimus recentium serie litterarum; sed moleste ferimus hujus muneris varitatem. Et ideo adhortamur, ut frequenter arripias indicium familiaris officii. Petitio tua super haereditate C. Μ. V. AErii, neque mihi, neque aliis, qui tui curam gerunt visa probabilis. Nam quae jure ac legibus sunt relicta, alienari impetratione non possunt. Quod ita esse Valentinianus communis amicus expertus est, qui magnopere laboravit, ut aliquid, si fieri posset, excuteret. Sed eum refragante justitia deseruit laboris effectus. Proinde si quid mihi credis, remove a te petitionis invidiam, quam etiam consorti opto suaderi. Malo vobis integram esse famam quam imputari hujusmodi petitionem. Haec me amice et benigna circa te voluntate suadere, pro mutua in nos diligentia recognosces. Intelligis enim nihil me magis quam existimationem familiarium nostrorum debere curare. Vale.