Latin
Book 9, Letter 129
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.129
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . . . Secundum proximae aetatis exempla, clarissimo et excellentissimo viro fratri nostro praefecto Urbi incestatae Primigeniae virginis, quae sacra Albana curabat, a collegio nostro vindicta delata est. Sed quia litteris ejus causae probabiles afferuntur, quod neque muros Urbis aeternae tanti criminis ream fas sit intrare; neque ipse ad longinqua possit occurrere: cum fecinus, ubi admissum est, debeat expiari: necesse perspeximus potestatem finitimam convenire, cui provinciarum jura mandata sunt, ut in Primigeniam, quae publicarum caeremoniarum maculavit arcana, corruptoremque ejus Maximum, qui quidem flagitium non negavit, severitas semper his adhibita exeratur. Dignaberis igitur consideratis confessionibus, quae nefandi criminis tragoediam prodiderunt, injuriam castissimi saeculi reorum suppliciis vindicare. Vale.