Latin
Book 9, Letter 128
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.128
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . . More institutoque majorum, incestum Primigeniae, dudum apud Albam vestalis antistitis, collegii nostri disquisitio deprehendit: quod et ipsius, quae contaminavit pudicitiam sacram; et Maximi, cum quo nefandum facinus admisit, confessionibus claruisse gesta testantur. Restat ut in eos, qui caeremonias publicas abominando scelere polluerunt, legum severitas exeratur. Quae tibi actio de proximi temporis exemplo servata est. Et ideo dignaberis, reip. utilitatem legesque considerans, facinus cunctis ad hunc usque diem saeculis severissime vindicatum, competenter ulcisci. Vale.