Latin
Book 9, Letter 13
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.13
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS VALERINO. Ingeniorum video inter nos esse certamen in eo negotio, quo ratio, amicitia, tempus abolere debuerat. Modum igitur expostulationibus mutuis facio, ne amarissimae scriptionum vices sine fine procedant. Munus totius Liviani operis, quod spopondi, etiam nunc diligentia emendationis moratur. Sed a te praedicti muneris posco vectorem, quia meos praetorius apparatus sparsim in longinqua egit. Vale.