Latin
Book 9, Letter 23
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.23
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS MARCELLO. Requirunt te per Hispanias aliae litterae meae. Illic enim te degere ob rei familiaris amplitudinem duxeram. Postquam in avitis penatibus otiari constantior fides attulit; egi huic errori gratias, qui mihi praestitit ut te rursus alloquerer. Et tamen ista geminatio, quamvis satisfacere animo tuo debeat, nondum meo sufficit. Vellem quippe ita continue honorare amicitiam tuis litteris, ut mente jugiter colere nunquam dissimulaverim. Subjungo postulatum. Jampridem commendata sensibus tuis, praetoria filii mei, si fors dictum juvet, instat editio. Ea nos admonet, ut quadrigas nobiles in certamen deducas, quae posset ex multorum gregibus edecimare meliores. Non obsit securitati meae, quod Hispanias longinqua sede mutasti, admotus a me equorum coemptioni. Tantum litteris juva. Valebit pro nobis, ut spero, apud amicos curae tuae delegatio. Vale.