Latin
Book 9, Letter 24
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.24
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS BASSO. Multam capio animi voluptatem, quoties sermonis tui munus accipio. Est enim in litteris et sanitatis et amoris indicium. Praeterea laetitiae mihi est, quod brevi te adfore polliceris. Quo magis autem redire te properes, nuntio filium meum (si favor divinus arriserit) praetorios fasces anno ineunte sumpturum. De qua re ad te per familiares meos plenius scripsi, quibus equorum Hispanorum mandavimus emptionem. Sed quia suadet occasio, nunc quoque reposco postulatum. Et quaeso te, ut si forte eorum reditum intemperies hiberna retarda verit, stabulari in agris tuis paucis mensibus jubeas, atque ad nos inde, verno tempore incipiente proficisci. Interea hominum tuorum cura submota est, quos et praesentia mea et judiciaria tuitio defendit. Denuntiavi enim litem moventi, quod ad me causa pertineat, nec defuturum eis meae actionis auxilium. Quod non dubito etiam eximietatis tuae homines indicasse. Vale.