Latin
Book 9, Letter 26
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.26
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS VALERIO. Juvat animum meum, quod saepe vitio vertis scribendi ad te negligentiam. Amoris enim tui signum est, vicissim desiderare, quae praestas: et tamen dissimulandi. . . . . . destinatio tua voverat. Contristavit me fateor, nec tibi conveniens, nec mihi sperata jactatio irriti beneficii. Ne quid igitur ingenua verecundia simile rescriberet, malui premere mutuum dolorem. Nam inter absentes alterna epistolarum decertatio plerumque ad odia procedit. Nunc redeo in usum styli simplicis, gratus magis voluntati tuae, quam reus casui. Te oro jam desinas amicitiam meam, quae nihil tibi indixerit oneris, damnosam putare. Vale.