Latin
Book 9, Letter 25
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.25
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS VINCENTIO. Facio officium meum, si quando te cultu salutationis impertio. Nec dissimulo referre grates, quod invicem me frequentet remuneratio scriptorum tuorum. Sed haec produci longius non oportet: quia bonae amicitiae jactationes refutant. Illud nunc de te impetratum volo, ut litteris et apparitore decreto juvare digneris curam meorum, quibus emendas ex Hispania curules quadrigas in apparatum praetoriae functionis injunxi. Oro praeterae, ut equorum tractoriis, quas vir illustris Theodorus emisit, confirmationem per epistolam praestes, et mutato judice beneficii lentescat auctoritas. Exambirem super his nimio precatu gratiam tuam; sed apud verecundas aures simplicitas efficacior est, et libentius pudor annuit, quod cum fiducia postulatur. Velim tamen teneas, nunc quidem in petendo esse me parcum, sed fore in agendis post impetrationem gratiis copiosum. Vale.