Latin
Book 9, Letter 29
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.29
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS VARO. Dum provincialium mederis adversis, et salutarem laborantibus manum porrigis, gravior Apulos casus incessit, a quibus ob inanem famam fecunditatis, frumenta poscuntur, et detrahenda provinciae, et reip. usui non futura. Quando enim in hiemem vergente anno poterunt maturari tantae fruges? Si igitur tibi suppetit facultas itineris celeriter ad Campaniam promovendi, scire me facito, ut te paulisper opperiar; aut si promissum major causa mutabit, id ipsum notitiae meae protinus pande, ut Symmachus noster diu in Formianis littoribus otiatus, propere mecum ad studia revertatur. Vale.