Latin
Book 9, Letter 30
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.30
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS LEONI. Opto quidem te in tantum copiis pecuniae familiaris affluere, ut possis opima praedia comparare. Sed mallem te sine amicorum noxa atque injuria oculum ac desiderium novis emptionibus admovere. Nam ego Postumianensem rem jure optimo sine ulla mentione consortii tui ab antiquissimo possessore mercatus; nunc primum tua admonitione convenior, ut prope jam inveterata possessione decedam. Cujus pretium non ejus mediocritatis est, ut emisse delectet: ideo cum possim tibi legibus obviare, et desiderio ejus, cujus res aguntur, obsistere: copiam tamen facio, ut quod argenti dedimus venditori, id homini meo Euscio, cui summa comperta est, digneris expendere: si tamen praeoptas nostra mercari, quam tua nexu obligationis absolvere. Vale.