Latin
Book 9, Letter 3
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.3
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS ZENODORO. Repetenda mihi apud te, non inchoanda est Eusci commendatio. Nam cum Romae ageres, meo precatu in ejus suffragium provocatus, libenter partes benevolentiae recepisti. Tempus est igitur ut meas utilitates in Euscio juves: cujus modest a ita negotiis nostris aderit, ut famae judicis nihil deroget. Vale.