Latin
Book 9, Letter 4
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.4
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS DIONYSIO. Jamdudum te mihi, et morum, et medicinae fama commendat. Hortatu igitur laudis utriusque, amicitiae tuae manum porrigo, et te sponte ad fidem nostrae familiaritatis invito. Dabit autem tibi judicii mei non mediocre documentum, quod his quos erudiendos misimus arti medicinae praeceptor adhiberis. Repende igitur mihi pignus mutuae voluntatis, et suscipe in disciplinam medendi quos et fidei tuae et honestati Euscio tradente committimus. Vale.