Latin
Book 9, Letter 31
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.31
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS CARTERIO. Quod defendendum socero erat, cujus te momordit querela, competenter in Epictetum commotus implesti. Caret foro, et inconsultae linguae pretium tulit. Ac, si quid mihi credis, contumeliae talione correctus est. Nunc ingenium tuum moresque considerans, flecte ad veniam placabilem voluntatem. Scis causidicorum saepe improvidos lapsus: et cum ornares tribunalia, ante defensor, post cognitor jurgiorum, talis advocationis errori plerumque restitisti. Sed quia nunc aliqui, quorum tuta flagitia sunt, Epicteti amici mei silentio claruerunt; quaeso, ne diu infortunato potius quam innocenti patiaris illudi. Faciet vir amplissimus, communis frater, quidquid te velle cognoverit. Erit etiam ille promptus ad restituendum ei munus orandi, si voluntatis tuae sumat indictum. Tu modo benignam mentem litteris meis applica; et qui togae amicus es, cujus laude supra alios splenduisti, honesto ordini notam detrahe, et homini parum cauto rogatus ignosce. Vale.