Latin
Book 9, Letter 36
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.36
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Taceas licet, et salutationi respondere dissimules, nunquam me a religioso officio dimovebis. Excudam quandoque, ut hac obstinatione decedas. Interea necdum recuperata fiducia tui, audax munus ingredior. Commendare enim tibi hujus scripti studeo vectorem, juvenem gravitatis exactae, mihique dudum probatum per honesta documenta, nec inexpertum (si recte aestimo) judicio tuo: quia securus vitae et militiae veteris, nunquam refugit examen superiorum. Sed fac mediocriter a te hominem esse perspectum: fas non est, si quid tribuis amicitiae nostrae, ut post testimonium meum tanquam novus amicus tibi accedat. Vale.