Latin
Book 9, Letter 37
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.37
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Pendeo animi usque ad valetudinis tuae nuntium. Nam infirmis adhuc viribus tuis laborem itineris addidisti, nec possum super hoc commeantium sermonibus esse contentus, siquidem major affectio pro falsis accepit dubia rumorum. Exopto igitur litteras, quarum fides apportet mihi de te certam securitatem. Si quid ipse meorum actuum scire postulas, ab epistolae perlatore cognosces. Est enim nobis conciliatissimus ob vitae integritatem, dignusque, me teste, qui sedulo domus tuae cultoribus inseratur. Vale.