Latin
Book 9, Letter 40
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.40
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio quidem justitiae serio semper habenda est. Sed circa nobiles probabilesque personas plus debet esse moderaminis, ut perspiciatur in discretione judicium. Hoc eo proloquor, ut interventum meum generalitate commendem. Genus autem petitionis hujusmodi est. Agri sororis meae Italicae, illustris feminae, cultore vacuati, et fessi onere munerum publicorum, judiciaria auctoritate refovendi sunt. Hanc opem de tui animi aequitate promisi. Certa est enim de bonorum mente praesumptio. Sponsioni igitur meae, si tibi cordi sum, fidem praesta, et quidquid rebus atque rationibus matronae absentis accommodum est, nutu facili tribue, meae imputaturus gratiae, quidquid illi favoris impenderis. Vale.