Latin
Book 9, Letter 39
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.39
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Desiderium mihi amicitiae tuae frater meus Nicias, cum primis philosophorum numerandus incussit, postquam per epistolam fecit indicium, quod ei filiam tuam fida pac…ne desponderis. Quae res testimonio est, sincerum tibi inesse judicium: et propterea familiaritatem tui ultro omnes bonos debere sectari. Asserit enim probabilem mentem talis electio. Quare optimae voluntati calcar admoveo, teque hortor, ut quamprimum laudatissimum generum diis juvantibus sortiaris. Cujus accessio tibi et conciliabit gratiam plurimorum, et decus affinitatis adjiciet. Vale.