Latin
Book 9, Letter 47
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.47
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Bonorum virorum curam tibi esse non ambigo. Mores enim tuos necesse est similium virtutum conjunctione gaudere. Si quid igitur mihi tribuis, quaeso te, amplectere amicitias domini et filii mei Flaviani: quem non solum parentis, verum etiam testis fidelitate commendo. Reperies in eo mentem dignam amore tuo, et meliore fortuna, licet sacri beneficii magnitudo casibus ejus occurrerit, et ad cumulum lenitatis adjecta sit evocatio. Unde aequum est, quem respicit imperiale suffragium, familiaritas tua non deserat. Vale.