Latin
Book 9, Letter 48
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.48
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Ad posteros amicorum curam transferre debemus, ne fides cum homine interiisse videatur. Exigit igitur a me memoria Petronii exconsularis, cui lar apud Ariminum fuit, ut ejus filios haereditario amore defendam. Horum domus militaribus habitanda decernitur, et ni publica succurrat auctoritas, extremum patietur excidium. Si quid igitur interventui meo tribues, datis ad Ariminensium magistratus atque ordines minacibus litteris, arceri ab ea hospites jubeas, et restituere penatibus parvulorum priscam securitatem. In judicis enim jubentur esse tutelam, qui a parentibus deseruntur. Vale.