Latin
Book 9, Letter 49
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.49
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS JUSTO. Voto ac desiderio suo me adjutorem Severus vir honestus ascivit: cujus cum petitionem probabilem judicassem, flagitatas litteras negare non dehui. Summa autem petitionis hujusmodi est ut filio ejus conjunctionem filiae tuae spondeas: cujus rei impetrationem facilem fore personarum promittit aequatio, et honestate et possibilitate congruitis. Exspecto igitur ut responsio tua testimonium meum vires apud te habuisse declaret. . . . Vale.