Latin
Book 9, Letter 53
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.53
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Assiduae scriptionis nullum potest esse fastidium. Fungor igitur apud te salute dicenda, simulque hortor, et deprecor, ut hominum meorum curam gerere non graveris; quibus non solum tribuenda est fiducia, si quid usus desideret suggerendi, verum etiam necessitas admovenda. Haec enim est natura servorum, ut adire renuant profuturos, dum culpam suam metuunt deprehendi. Vale.