Latin
Book 9, Letter 54
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.54
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS POEMENIO. Tacenda sunt damna fortunae, ne sera consolatio scindat praeteriti doloris cicatricem. Rectius ergo tecum filii nostri Nemesii ornatissima indole, vel potius fecunda laudum fruge contulerim. Habes virum dignissi… pro numerosa prole censeri: hunc tibi in manum reddo, quod utroque facere voluissem. AEstimabis de cultu morum ejus ac litterarum, quantum illi studiorum mora potuisset adjicere, nisi respectum paterni desiderii timor noster habuisset. Vale.