Latin
Book 9, Letter 68
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.68
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Soleo amicitias optimorum primus expetere. Nunc fortunae meae inclinatio ut praevenirer effecit. Tribuenda est igitur venia tarditatis, non negligentiae, sed moestitudini meae: et bono omine familiaritas copulanda, cui auspicium fortunatus praestitisti. Sed licet me ipse officii ordine et dignatione praeverteris; in posterum tamen nequaquam residem judicabis, ut animorum nostrorum conciliatio, quae tuo invitamento sumpsit exordium, meis litteris frequentata cumuletur. Vale.