Latin
Book 9, Letter 69
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.69
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Mallem quidem reditum tuum quam litteras impetrare. Sed etiam habent solatia locum, quoties fraudamur optatis. Vereor autem ne te diu ab urbe protermines. Namque hoc nobis minatur tarditatis tuae elaborata defensio, quare velim noveris, nullas morae allegationes desiderantibus justas videri. Quidquid igitur ipse causationis attuleris, surdis, ut aiunt, auribus ingeretur. Haec interim de quarto Latinae viae, mox agrum Laurentem petiturus emitto. Est enim familiare moerentibus, animi curas migratione discutere. Vale.