Latin
Book 9, Letter 71
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.71
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Quamvis relegere iter, atque illico parem rure deducere; hoc ipsum tamen breve intervallum dici vacuum esse litteris non patiar. Primum, ut officium scriptorum tuorum vicissitudine sermonis aequiparem. Dehinc, ut expetitas amicitias relatu gratiae intelligar munerari. Postremo, ut indicio adventus mei pauxillum de te, si mox abire decreveras, residendi tempus obtineam. Ob has causas epistolam venturus ipse tanquam praesulem misi. Sed in his praecipua mihi fuit ratio non silendi, quod prior votum sanciendae familiaritatis habuisti. Unde curare me decuit, ne culpam fastidii contraherem dissimulando responsa. Atqui mallem semper mea opera amicitias inchoari; tantum abest, ut pigre et negligenter accipiam munus religionis oblatae. Ago igitur gratias bonae voluntati tuae, et curabo sedulo officiis meis, ut credas potuisse me scribendi ordine praeveniri, diligentia animi non posse. Vale.