Latin
Book 9, Letter 72
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.72
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Alexandrum, sicuti loquuntur historiae, gravis momordit invidia quod Achilli fortissimo aevi sui Homerum praeconem fortuna tribuisset. At mihi animus gliscit gaudio, quod eventus reip. prosperos parili sermone ornasti. Unde factum est, ut nostris quoque obtutibus, qui procul agimus, quaedam gestorum facies subderetur. Quare fortunae tuae gratulor quae spectatorem te secundis rebus apposuit, et facundiae quae talium negotiorum magnitudini orationis gravitate respondit. Coelestis nutus efficiet, ut ornatissimo linguae tuae promptuario nunquam desit materia talium nuntiorum. Vale.