Latin
Book 9, Letter 80
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.80
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Et sancti animi tui affectione, et sermonis assiduitate delector. Ne illud quidem beneficii minoris existimo, quod ad scribendum mihi idoneas tribuis facultates. Spero enim paginas meas tibi posse restitui, quas reposcunt, qui tuo judicio portitores hujus officii deliguntur. Et vero quae pro mutua amicitia dignaris injungere, libenter exsequenda suscipio, quoties desiderant operam meam quos commendatione prosequeris: sed si quid aut negligentius, aut serius sortitur effectum, eorum dissimulationi, quos commonendi cura deserit, oportet ascribi. Caeterum tam justa et honesta sunt, quae ipse plerumque delegas, ut mihi vel utro appetenda sit exsecutis probabilium litterarum. Vale.