Latin
Book 9, Letter 81
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.81
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Diu litteras tuas desiderasse me fateor, quarum apportatio exspectationi plenissime satisfecit. Praecipue autem gaudio fuit, quod te pro voto agere nuntiasti. Dehinc quod adventus tui dedisti obsidem sponsionem. Et quoniam te mutuis de me praesumo gaudere, post ingentia pericula, quae solus in communis patriae perturbatione toleravi, in bonum statum rediisse significo. Superest, ut ad plenitudinem prosperorum laetitia nobis sperata proveniat; quod mihi tuo reditu spopondisti. Vale.