Latin
Book 9, Letter 85
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.85
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Amicae voluntatis indicium est, quod adeptus amplissimum consulatum, cognitionem mihi et societatem tanti gaudii praestitisti. Quare hujus tibi apud me muneris opima laus est: quando ita securus es mei animi, ut tuis rebus prosperis scias nos posse laetari. Quid quod etiam consulare negotium fuit honoris sui nuntium latius promovere? Gaudia enim, quibus pauci fruuntur, angusta sunt. Dehinc ipsius aeterni principis beneficium celebrius atque ornatius reddidisti, cui sub occasione talium litterarum apud multos gratias videris egisse, quam benigne animadvertantur officia. Facito ut istam gratiam scribendi assiduitate continues. Vale.