Latin
Book 9, Letter 86
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.86
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Compotem me optati nuntii praestitisti. Fateor enim verae amicitiae hanc esse rationem, ut commoda nostra mutuo gaudeamus. Gratulor igitur cum tibi familiaritatis nostrae causa, tum famae temporum quam recentis judicii aequitas in aeternam gloriam vindicavit. Functus es optimi civis officium, multa opera, perpeti sollicitudine. Sed nolo poeniteat. Virtus durioribus negotiis enitescit, et aspernatur declivem facilitatem, maximoque sudore arduum laudis annititur. Adde huc quod in ore fortissimi principis agis, et publico bono sine satietate defrueris: quae res non compensat modo, sed etiam commendat laborem. Jam illud quale est, quod in causa non tantum tua fortunae eluctatus incertum, nulli nostrum debes victoriae tuae gratiam? Plura vellem; sed videor mihi in praesentia satis fecisse verborum. Nunc si tibi potestas est, malo ut jam recurras. Si quid morarum est, quaeso respondeas. Vale.