Latin
Book 9, Letter 94
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.94
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Romam te venturum certa fama promiserat. Spem visendae praestantiae tuae multo gaudio ceperamus. Sed improviso mutatus nuntius indicavit, quod pio accitu domini et principis nostri ad votiva remearis. Ergo officium salutationis quod coram speraveram deferendum, styli honore compenso: teque oro ut ingravatam vicem referas, quae suadeat desiderari ex me crebra colloquia, si ostenderit prima placuisse. Vale.