Latin
Book 9, Letter 95
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.95
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . Pro utroque nostrum causam diutini silentii reddi disti. Nam me quoque fateor scribendi officio hactenus temperasse. Tua igitur purgatione defensus, diluere litteris, quod commune est, non laboro. Nunc omnium statu in tranquillum reducto, aemulis studiis omissa repetamus. Ita enim demum probabitur temporis fuisse, quod diu inter nos stylus quievit; si reddita facultate mutuam diligentiam frequens sermo reparaverit.