Latin
Liber Primus. ad Patrem., XXXXIII (XXXVII) a. 370–379. Symmachus Ausonio.
Symmachus, Epistulae 1.41
Not analysed yet
Vetus sententia est, artes honore nutriri. eam nostrae aetatis confirmavit usus. nemo enim belli notus aut domi clarus exortem praemii sensit industriam. ita cum dignis fructus tribuitur, eandem viam capessentibus spes paratur. glisco igitur gaudio cum propter alios, quibus fortunam sollers vita conciliat, tum maxime Iuliani fratris mei gratia, quem sic a te diligi volo, ut probari posse confido. scis nempe, in illo forensi pulvere quam rara cognatio sit facundi oris et boni pectoris, dum aut modestum ingenium verecundia contrahit aut successu eloquens insolescit. haec in meo familiari ac necessario ea societate viguerunt, ut neque obiectu pudoris areret nec cum detrimento frontis adflueret. numquam in mercedem linguae ornamenta corrupit ac fortunis tenuis opulentiam fide, quaestum laude mutavit. merito hunc tibi in manum vel magis in animum libens trado. nam mihi summa curatio est, ut amicitiam tuam boni uberent. te quoque idem velle, habeo conpertum. semper enim natura aequalibus gandet, et familiare sibi est omne, quod simile est. sed ne prolixo testimonio suspicionem laudatoris incurram, quaeso ipse de eo iudices examine pensiore. ita cum illius institutum probaveris, periculum iudicii mei feceris. vale.