Latin
Liber Primus. ad Patrem., Ad Agorium Praetextatum. XXXXIIII (XXXVIII) a. 376. Symmachus Agorio Praetextato.
Symmachus, Epistulae 1.42
Not analysed yet
Meretur diligentia in me tua, ut ea, quae proxime laudi mihi fuerunt, clam te esse non patiar. credo indicium fecisse tibi famam, quod parentem meum ruri atque in secessu amissae domus iniuriam decoquentem frequentibus suffragiis, denique oratoribus missis novo honore senatus acciverit. qua causa ubi primum facultatem loquendi apud collegas adtulit dies, egit pater senatui gratiam ea facundiae gravitate, qua notus est. kalendae tunc erant, quibus annus aperitur. brevi intervallo cum familiaris mei Trygeti filio praetorio candidato operam spopondissem, animum religio convenit, ut occasione destinati officii obirem munus adhuc a me patri debitum sed, ut dixi, ab illo senatui iam solutum. ergo a. d. quintum Idus Ianuarias verba feci in amplissimo ordine; quae ubi in manus tuas venerint, ex tuo animo conicies iudicia ceterorum. ego sub incerto examinis tui aliorum sententias occulendas putavi, ne te praeiudicio tanti ordinis viderer urguere.