Latin
Liber Primus. ad Patrem., Section 43
Symmachus, Epistulae 1.43
Not analysed yet
XXXXV (XXXVIIII) ante a. 385. SYMMACHVS AGORIO PRAETEXTATO. Auctus sum gaudio, quod valetudo tecum revertit in gratiam; nam semper incolumitas tua voti mei summa est. nunc si diis volentibus reconciliatae vires animi tui integraverunt vigorem, facito epistulae tuae multiiugis paginis augeantur. odi parsimoniam verborum bonorum. scribendi quippe brevitas magis fastidio quam officio proxima est. nolo litteras stillantes de summo ore; illas peto, quae arescere nesciunt, quae ex intimo pectoris fonte promuntur. memini brevitatem Spartanam laudi quondam fuisse; sed ego Romanis tecum legibus ago et, si ita vis, Atticis, quibus tantum decus a facundia fuit, ut mihi videantur Lacones metu collationis in diversum studia destinasse. vellem plura, sed tuo modo conpungendus es. simul cautio est mihi, ne te sermo multus offendat. instituto igitur meo calcem pono, dum tuo pareo. qua ex re intellegis, eo te invidiae et condicionis adductum, quasi a me pauca scribi velis, nisi multa rescripseris. vale.