Latin
Liber Primus. ad Patrem., Section 5
Symmachus, Epistulae 1.5
Not analysed yet
V (II) ante a. 376. SYMMACHVS PATRI. Nequiquam taciturnitatis incessimur, quibus summa cautio est officii persequendi. fere ut nulla statio fuerit tot locorum, in qua huius muneris ferias egerimus. et sane iuvat animum pia sermonis exactio. dulcis est enim querella, quae nascitur ex indulgentia . vos modo facite noveritis, hanc stimulationem religiosam magis esse quam iustam. interea loci de Praenestina secessione siluisti, cuius fama mihi fecit indicium. quam vellem deliciis vestris inprovisus obrepere! licet Campaniae amoena praeniteant, mihi tamen esset adcommodatius agitare vobiscum et spiraculis regionis illius aestivam flagrantiam temperare. sed res familiaris inclinata a nobis usque quaque visenda est, non ut quaestuum summa ditescat, sed ut spes agri voluntariis dispendiis fulciatur. namque hic usus in nostram venit aetatem, ut rus, quod solebat alere, nunc alatur. verum haec missa facio, ne salutatio in querellam versa minuat officii voluptatem. date operam valetudini et adloquio crebriori, quae cum petimus, sedulo pollicemur. vale.