Latin
Liber Primus. ad Patrem., Section 6
Symmachus, Epistulae 1.6
Not analysed yet
VI (III) ante a. 376. SYMMACHVS PATKI. Solent inpatientes dilationis esse, qui sperant in se aliquid muneris conferendum; hoc vero a vobis recens ortum videmus, ut suarum rerum munifici moram non ferant largiendi. nunc nuper ad vos praedium lege venit, cuius me iure donastis. cucurrit quaestus vester in meum commodum, et meliore voto fortunam estis imitati. nam quod ex propinquae bonis cum maestitia sumpseratis, cum laetitia tradidistis. quid quod hanc liberalitatem cumulastis amplissimo testimonio? cuius ego honestamentum praeopto muneribus, nam qui opibus inlaudatus iuvatur, necessarium magis donum quam iustum praemium videtur adipisci. ago igitur iudicio vestro atque habeo gratias. quantae sunt maximae, quod mihi honorem utrumque fecistis, et deos precor, ut datis in commune omnes longum fruamur sintque ex nobis, quibus Ostiense praedium nostro iudicio, vestro tradatur exemplo. vale.