Latin
Liber Primus. ad Patrem., LII (XXXXVI) a. 376? Symmachus Agorio Praetextato.
Symmachus, Epistulae 1.50
Not analysed yet
Orationem meam tibi esse conplacitam nihilo setius gaudeo, quam quod eam secunda existimatione pars melior humani generis senatus audivit. adiecisti sacramenti pondus et in bona verba iurasti, ut qui scires in suspicionem gratiae venire amantium iudicata. nam ubi certa est amicitia, ibi fides laudis incertior. ergo securus examinis tui nihil moror sententias ceterorum. quid si adfuisses |tam bonae voluntatis auditor? ne ego digito, ut aiunt, supera convexa tetigissem. erit alias fortasse nobis optatior praesentiae tuae copia. nunc testimonio epistulae tuae fruimur, tunc adiumento favoris utemur. vale.