Latin
Liber Primus. ad Patrem., Section 51
Symmachus, Epistulae 1.51
Not analysed yet
LIII (XXXXVII) ante a. 385. SYMMACHVS AGORIO PRAETEXTATO. Otio et venatibus gloriare. est haec quidem iucunda iactatio sed ludo magis a te prolata quam serio. nam remissa tempora et ab negotiis publicis feriata libris veterum ruminandis libenter expendis. aliis igitur dabis verba, qui te congressu primore noverunt. ego cum actus, quos pernox et perdius curae tibi habes, tum cotidiana ingenii tui pabula de litterarum. quas mihi tribuis, sapore coniecto. nisi forte in silvis Apollinem continaris, ut ille pastor Hesiodus, quem poetica lauru Camenalis familia coronavit. nam unde est haec in epistulis tuis sensuum novitas verborum vetustas, si tantum nodosa retia vel pinnarum formidines et sagaces canes omnemque rem venaticam meliorum oblitus adfectas? quare cum scribis, memento facundiae tuae modum ponere. rustica sint et inculta, quae loqueris, ut venator esse credaris. vale.