Latin
Liber Primus. ad Patrem., Section 68
Symmachus, Epistulae 1.68
Not analysed yet
LXX (LXIIII) antea. 381. SYMMACHVS CELSINO TITIANO FRATRI. Fratrum nostrorum Magni atque Magnilli petitio est, quam prosequendam recepi, quibus inpendio curae est, ut homines Eutychiae clarissimae feminae iudiciorum praesidio fulciantur. intellegis eas esse personas, quibus haec gratia magis ex suo merito quam ex meis litteris debeatur. nec mireris, ipsos super ea re scribere noluisse, cum reverentia mei fecerit, ut nostro suffragio potius uterentur. vale.