Latin
Liber Primus. ad Patrem., Section 69
Symmachus, Epistulae 1.69
Not analysed yet
LXXI (LXV) antea. 381. SYMMACHVS CELSINO TITIANO FRATRI. Caecilianum virum honestum Laurentum Lavinatium defensorem susceptum commendat officium. cui si nihil conciliationis cetera vitae honestamenta praestarent, interventus meus gratiam tuam deberet adquirere. ama ergo hominem placitum mihi et religiosae civitatis commodis obsequentem. amoris autem tui sumemus indicium, si eos, quibus negotium familiare mandavit, adiuveris.