Latin
Liber Primus. ad Patrem., LXXXII (LXXVI). Symmachus Hesperio.
Symmachus, Epistulae 1.80
Not analysed yet
Sum quidem silentii tui vehementer inpatiens, quod genus querellae amantibus familiare est, sed proximis litteris tibi desiderium meum expletum esse confiteor. itaque habeo gratiam multoque opere te obsecro, ut scriptioni frequenter indulgeas. haec enim officia nullum faciunt de adsiduitate fastidium.